2 Chronicles 10

. etc. HIERON. Hoc aiunt Hebraei esse Banaiam filium Joiadae et Jahihel filium Achamoni, qui et Chilla vocatur: quorum consilio relicto, tractare coepit Roboam cum juvenibus, id est, Aduram, qui in sequentibus lapidatus dicitur, et similibus. Juvenem autem non aetate, sed animo saepe dicimus. Non enim erat Roboam juvenis aetate, sed sensu: qui quadragesimo primo aetatis suae anno coepit regnare. . etc. Hic significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, curam subditorum negligunt, et gaudent in multitudine sibi obsequentium. Interpretatur vero Roboam latitudo populi. Hi sunt qui latam ingrediantur viam quae ducit ad mortem, non angustam, quae ducit ad vitam; et relicto patrum consilio quorum dicta et facta ad altitudinem perfectionis tendunt, consilio juvenum obtemperare eligunt, qui laudibus et adulationibus eos gravant, qui caeci sunt et duces caecorum, etc., unde: etc. Eccl. 10. . .
Copyright information for VulgGlossa